ASTROLOGI seu Chaldaei Assyriis

ASTROLOGI seu Chaldaei Assyriis
ASTROLOGI seu Chaldaei Assyriis
quales Aegyptiis Sacerdotes Clemens, l. 1. Strom. ubi de Astrica Philosophia ac Fatidica: Προέςτησαν δὲ αὐτῆς Αἰγυπτίων δὲ οἱ προφῆται, καὶ Α᾿ςςυρίων οἱ Χαλδαῖοι καὶ Γαλατῶν οἱ Δρυίδαι. Quâ arte Berosus inprimis claruit. Plin. l. 7. c. 37. Variarum artium scientiâ innumer abiles enituêre ---- Astrologia Berosus, cui ob divinas praedictiones, Athenienses publice in gymnasio statuam inauratâ linguâ statuêre. Hic eam a Babyloniis suis primus in Graeciam attulit, et disciplinae huius Scholam in Coa Insul. aperuit, teste Vitruviô l. 9. c. 1. circa tempora Alexandri M. si is idem est cum eo Beroso, qui Βαβυλωνιακὰ scripsit. Ante eum Eudoxus Astronomiam, quam ab Aegyptiis didicerat, Graecos suos docuit, circa Olymp. 103. Certe τῆς Α᾿ςτρονομίας apud Graecos, duos Auctores praecipuos ac primos agnoscit Sextus, Eudoxum et Hipparchum. Verustiora tamen Eudoxô huius scientiae principia ac studia in Graecia fuisse, hinc colligitur, quod Thales, qui obiit Olymp. 58. primus ἀςτρολογῆσαι proditur. Scripsit is de Aeguinoctiis et Solstitiis, primusque deliquia Solis praedixit: nullam vero partem τῆς Γενεθλιακῆς attigit, quae Veteribus Astrologiae nomine proprie veniebat; Astronomiam proprie vocantibus τήρησιν την` ἐπὶ φαινομένοις, observationem siderum, ad praedicendas anni tempestates: quae observatio Nautis ac Agricolis inprimis utilis ac rieceslaria est. Alii tamen discrimen hoc neglexerunt. Unde Thales, ut modo visum, ἀςτρολογῆσαι primus dictus et Pherecydes Α᾿ςτρολόγος est appellatus, qui tantum Α᾿ςτρονόμος fuit: Phoci Samii liber inscriptus erat Α᾿ςτρολογία Ναυτικὴ etc. Contra Mamilius Astronomic ῶν libros suos inscripsit, qui mere Γενεθλιαλόγοι sunt. Sed Recentiores, Astrologos et Astronomos iterum, sed aliâ paulo ratione, separavêre, ut videre est, apud Salmas, pluribus hac de re agentem, ad Solinum p. 641. et seqq. Vide quoque Gerh. Ioh. Vossium de Artibus Mathematicis, ut et hîc passim, ubi de Aequinctiis, Decanis, Gnominice Arte, Horoscopiis, Parapegmatis etc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”